- CATACRIANI Libri
- CATACRIANI Libriapud Spartian. in Hadriano Caes. c. 16. Famae celebris tam cupidus fuit, ut libros vitae suae scriptos a se libertis suis literatis dederit, iubens, ut eos suis nominibus publicarent: nam Phlegontis libri Adriani esse dicuntur, Catacrianos libros obscurissimos, Antimachum imitando scripsit: quinam fuerint, in obscuro est. Regiae membranae Catacaymos habent, Puteani codices Catacaimos, unde Casaubonus facit Catacaumos, uti vidimus supra ibi. Scaliger Catachrianos, insertâ aspiratione, legi vult, intelligique libros τῶ κατα χρείαν λεγομένων: in Rhetorum enim Scholis docebantur tirones alia κατα χρείαν, alia κατα γνώμην, dicere. Et exercuisse se Hadrianum in illa Rhetorum Schola ac Μελέτας scripsisse, Photius in Biblioth. docet. Lilius Giraldus quaturo alias emendationes diversas, qua suas, qua aliorum, in medium profert; quarum tamen eiusmodi nulla est, in qua merito iudicia doctorum acquiescant. Salmas. in vetustissimis Spartiani excerptis reperit catacannas: quam eandem lectionem in veterib. libris Turnebus sibi notatam, testatur. Quomodo dici poslet, olim τὰ κατα Κάννας scripsisle Hadrianum et hunc operis illius obscurissimi titulum fuisle. Sic ergo legendum locô Spartiani cit. esset: τῶ κατα Καννας, libros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. Ubi τὰ κατα Κάννας, essent res ad Cannas gestae: ut memorabilem illam Cannensem cladem versibus descripserit Hadrianus, exemplô Antimachi, qui Bellum Thebanum composuit, etc. Vide Salmas. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.